Declinatio Secunda. Auditio Quarta.
Hic auditio quarta De Declinatione Secunda
Hic auditio quarta De Declinatione Secunda
Declinatio secunda comprehendit nomina quorum genetivus singularis in –i exit.
Desinentiae hae sunt
1.- In declinatione secunda sunt nomina masculina, feminina et neutra.
-Nomina neutra, quae nec sunt masculina nec feminina, tres casus pares habent in nominativo, vocativo et accusativo singulari et plurali. In numero singulari nominativus nominum neutrorum in – um exit. In numero plurali, nomina neutra desinentiam –a accipiunt: cubiculum, oppidum/cubicula, oppida
- Nomina quorum nominativus in –us exit generaliter masculina sunt: servus, dominus
Pauca neutra habent nominativum singularem in – us: vulgus.
-Tamen sunt feminina nomina arborum: malus, pirus…, et nomina quoque paucarum insularum et regionum et civitatum: Aegyptus, Rhodus, Corinthus.
-Nomina exeuntia in – er masculina sunt: puer. Agi potest de nominibus cum themate puro, ut puer /puer- i, vel de nominibus cum vocali -e interposita, sicut ag(e)r /agr- i
-Tantum unum nomen masculinum in –ir exit: vir
2.- Nomina exeuntia in –us in nominativo singulari, –e accipiunt in casu vocativo: domine, serve. Sed nomina in –er servant hanc syllabam: puer
Nominativi in –us, si vocalis –i praecedit, exhibent vocativum et genetivum singularem in –i longa: fili, Iuli
4. Adverte: auxilium, ii: ayuda; auxilia, orum: tropas de auxilio; castra, orum. (neutrum plurale): campamento
5. Nomina urbium, quae in numero singulari declinantur, respondent ubi? cum desinentia casus locativi –i: Sagunti
Exercitium.-
Declina in numero singulari et plurali:
dominus (-i), servus (-i), puer (-i), oppidum (-i)
Con esta segunda presentación de Gerasa, Hipólita se retira hasta el 2008 al lugar más recóndito de su Labyrintho, para pasar las Saturnalia, en compañia del Fauno, Marcus Iulius Catilina y la Loba Capitolina
Siempre os tendremos en nuestro pensamiento: a la Oscuridad del Monte Tiibidabo (sic) y a todas y a todos los que pacientemente nos habéis acompañado en esta página durante 2007.
Disculpad nuestros muchos errores, de los que Titivillus ya nos pedirá cuenta en su momento.
Amigas y amigos, es hora de las Saturnalia.
IO SATURNALIA
Mientras tanto, iremos preparando otras suculentas presentaciones cargaditas de fotos
Vale MMVII, Salve MMVIII!
Verbum temporale non declinatur sed coniugatur
A.- Hae sunt formae in verborum coniugatione:
1) Tres personae: prima, secunda et tertia
2) Duo numeri: singularis et pluralis
3) Tempora:
-Praesens, Imperfectum, Futurum Imperfectum. Haec tempora coniugantur cum Themate Praesentis
-Perfectum, Plusquamperfectum, Futurum perfectum. Haec tempora coniugantur cum Themate Perfecti.
4) Modi verbi temporalis:
- Modi exhibentes desinentias personarum: Indicativus, Coniunctivus, Imperativus
- Modi carentes desinentiis personarum ( Formae Nominales Verbi Temporalis): Infinitivus, Participius, Gerundius, et Gerundivus
5) Significationes vel genera, quae duo sunt: activum et passivum
B.- Hae sunt desinentiae quae distinguunt verborum personas in genere activo :
Persona Prima Singularis: o/m
Persona Secunda Singularis: -s
Persona Tertia Singularis: -t
Persona Prima Pluralis: -mus
Persona Secunda Pluralis:-tis
Persona Tertia Pluralis: -nt
C.- Numeri coniugationum in lingua latina quattuor sunt.
Coniugationes significantur cum tempore praesenti activo modi infinitivi
Hae sunt:
Coniugatio prima: ama-re. Thema praesentis: -a
Coniugatio secunda: mone-re. Thema praesentis: -e
Coniugatio tertia: leg-e-re. Thema praesentis: consona. Vocalis e interponitur inter thema et terminationem
Coniugatio quarta ĭ brevis vel permixta: cape-re Tema praesentis : capě (<ĭ) –re. Vocalis brevis ĭ mutat ě ante consonam –r
Coniugatio quarta ī longa: Thema praesentis ī longa: audi- re
In modo indicativo activo, littera thematis –a in persona prima coniugationis primae, ante desinentiam personae –o temporis praesentis expungitur: ama-o > am-o
Exercitium.-
Ex infinitivo praesenti activo verborum temporalium quae sequuntur, indica numerum coiungationis et extremam litteram thematis et scribe quoque lineam sub themate praesentis:
Ambula-re, exspecta-re, accipe-re ( accipio) vide-re (vide-o) cape-re (capi-o)
- Loquerisne latine?
-Qua de causa linguam latinam discere vis?
Esta obra está bajo una licencia de Creative Commons.